monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 5
Eructavit cor meum verbum bonum. Pro quo interpretatus est Symmachus, Commotum est cor meum verbo bono: indicans ad alterius sermonem cor dicentis esse commotum, et Spiritu Sancto futura Christi sacramenta pandente, etiam hunc in eloquium prorupisse: ut quemadmodum caeteri de adventu eius locuti sunt, et iste loqueretur. Ructus autem proprie dicitur digestio cibi, et concoctarum escarum in ventum efflatio. Quomodo enim iuxta qualitatem ciborum de stomacho ructus erumpit, et boni vel mali odoris flatus indicium est: ita interioris hominis cogitationes verba proferunt, et ex abundantia cordis os loquitur . Iustus comedens replet animam suam, cumque sacris doctrinis fuerit satiatus, de boni cordis thesauro profert ea quae bona sunt, et cum Apostolo loquitur: An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? Quidam ex persona Patris dictum intelligi volunt, quod ex imis vitalibus et cordis arcanis, Verbum suum quod in se erat semper, protulerit, iuxta alterius Psalmi vaticinium: Ex utero ante luciferum genui te . Ut quomodo uterus non significat uterum (neque enim Deus dividitur in membra) sed eamdem substantiam Patris Filiique demonstrat; sic cor et verbum quod profertur ex corde, Patrem ostendat et Filium. Et quod sequitur: Dico ego opera mea regi , illi aptant intelligentiae: Ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt : quod dicente Patre, operatus sit Filius. Omnia enim quaecumque Pater facit, eadem et Filium facere similiter, et Patrem manentem in eo operari cuncta per Filium.